Opuscula theologica selecta - pagina 480
EIRENICI PARS
456
1.
erga fratres nostros germanos Dei in Ecclesia filios officia accendit monitis saluberrimis, & hortationibus vehcmentissimis: modumque- officiorum istorum praescribit dihgentissime, vt cum onmi modestia ac mansuetudine cum animi lenitate tolerantes alij alios per charitatem , studeamus seruare vnitatem Spiritus per vinculum pacis & fundamenta principiaque horum officiorum quam accuratissime adscribit, dicens; Vnum est corpus, & vnus Spiritus, sicut & vocati estis in vnam spem vocationis vestrae: vnus Dominus vna fides, vnum baptisma, vnus Deus & pater omnium, qui est super omnes, & per omnes, & in omnibus nobis. Ephes. 4. 3. 4. 5. 6. Atque his quidem omnibus officiis omnes promiscu^ tenemur aHj erga alios in Domino sed tamen ciim ad eos respicio quos Deus singulari vocatione instruxil in Ecclesia sua, vt faciant & doceant quaecunque sibi a Domino praecepta sunt, quo grauiorem esse video obhgationem illorum, eo grauiorem quoque video & horreo condem(f. 729)nationem, si ab his officiis, quae Deus docet , docendis & faciendis abscesserint. Quid enim ? qui Angeh sumus Domini , ministri Christi , & dispensatores mysteriorum Dei, qui non sumus nostri iuris, sed Domini nostri lesu Christi sumus, qui per ipsum mancipati Deo & Patri, & immissi ad colendam sanctam vineam iUius putamusne hcere nobis quod vuigo non Hcet? aut quod in ahis culpamus, in nobis vacare culpa ? non cogitamus vnquam exemplum iUius instrumenti electi a Domino, dicentis; Quisquis certat, in omnibus est continens; iUi quidem qui in stadio currunt, vt perituram coronam accipiant; nos autem, vt incorruptam. ego igitur ita curro, vt non in incertum; ita pugUem ago, vt aerem non caedam; sed contundo corpus meum «& in seruitutem redigo, ne quo modo cimi ahis praedicarim, ipse fiam reiectaneus? i. Cor. 9. 25. 26. 27. Quapropter mea nunc ad vos, o fratres charissimi & symmystae obseruandi, sese conuertit oratio, qui praefecti estis ouiU Domini, vt agatis & pascatis greges qui vobis commissi sunt ex auctoritate iUius, & qui rationem iUi Episcopo animarum nostrarum & summo pastori ouium estis reddituri, non soKim de vita, verum etiam de administratione vestra. Nam quod omnes in populo Dei siue in Ecclesia debent, id & vos debetis; ac proinde cum aUis omnibus pacem Ecclesiae debetis postulare, & omnibus viribus vt oues Christi , propugnare. Sed quia amphiis quam aUae oues Christi accepistis, siue dono, prout varie sua dona admetitur spiritus iUius siue vocatione, qua singuUs imperata & commendata est sua administratio propterc^ nobis supra qUc\m aUis necessaria est accuratio in gerendis rebus, quas fidei nostrae commisit Dominus. sermonem suum commisit nobis in Ecclesia sua mandauit eloqui, & pascere oues suas praeire iussit exemplo fidei probari voluit exitum conuersationis nostrae, proptereaque nos id semper ante oculos habere, vt typi simus bonorum operum, quae grex Christi sequens consideret atque imitetur. Sal terrae, kix mundi fuerunt Apostoh: hac dignitate officij omnes communicant qui sermonem iUum Domini, quem tradiderunt ApostoU, prout a Christo acceperant, praeferunt in ouiU eius. Ambulent sane aUj in vocatione sua sibi ipsis, id est, suo & paucorum quibus sunt coniuncti, commodo at nos quibus dispensatio bonorum istorum fuit concredita, siue stamus, siue cadimus, non sohmi Domino nostro & nobis (vt aUj) stamus, aut cadimus; sed ahis quam plurimis, qui nobis labentibus coUabuntur & consistunt stantibiis. Optima quaeque de omnibus concipio, & opto ex animo cum tamen ex ]jriscis recentibusque exempUs incommoda phirima Ecclesiis aUata videam imprudente muUorum administratione, qui nec dignitatem sermonis diuini, nec veritatem vocationis suae, nec pacem Ecclesiae satis prudenter expenderunt, dabitis veniam pro vestra iu Deum Ecclesiamque pietate, si postquam de omnibus Ecclesiae membris in commune dixi, aUquid ctiam speciatim de iis dixero, qui communi corpori Ec,
:
,
;
:
:
:
:
:
:
clesiae
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's