Opuscula theologica selecta - pagina 99
DEVERATHEOLOGIA.
79
Theologia: quia aut Deus ipse cst de quo agitur, aut res sunt ad Deuni ordinatae, finem ipsarum. At^jue hanc ipsam ciuoque rationem vt ad principium vniuersale, sancti ApostoH , aut proximi tempora illorum viri Apostolici in sancto symbolo obseruarunt, quum subiectum principiorum , in (juibus tota scientia virtute continetur, articulis de Deo, certa capita de Ecclesia, diuinis erga posuerunt Deum esse;
&
&
subiecerunt; vt principia priore loco posita, id quod subiectum est per se , Theologiae nostrae ostenderent ; posteriore verd , quae ad subiectum singulari modo se habent, & afFecta sunt, tenerentur. Harum autem rerum, quae diuinae appellantur, dupHcem ordinem, ex iis quae modo diximus, constitui sequitur oportere: Vnum de Deo, quo nos oportet frui; Alterum de rebus Dei, quibus nos oportet vti secundum Deum: vt Augustinus lib. i. de doctrina Christiana copios^ exphcauit. Ad locum autem de Deo simpHciter haec duo pertinent; ratio naturae, & ratio voluntatis eius. Naturae; siue secundum essentiam in tribus personis subsistentem ; siue secundum distinctionem personarum spectes in unitate essentiae. Voluntatis autem; tum eius quae vniuerse ad res omnes creatas fertur quodammodo: tum ilHus quae communis est , communiterque exposita in genere humano tum denique huius , quae singulari ratione gratiae in Ecclesia ipsius exponitur. Ad alterum vero locum de rebus ad Deum ordinatis, tria ferme pertinent in scripturis sacris exposita: Nempe rerum natura, qua ad Deum ordinata est: opera
eam
beneficiis
:
in illis; & ius ilHs a Deo assignatum. Naturam autem rerum disciplina Theologiae Sacrae dicimus expHcari, non quidem simpHciter qua sunt (hoc enim scrupulose vestigare, & recognoscere, & tradere, physicorum, medicorum, & philosophorum est, sese in perscrutandis & recognoscendis naturae operibus sine modo & fine immergentium); sed tantiim secundum id, quod (f. 1404.) suam relationem suumque respectum ad Deum habent necessitate naturae, & Deus ad iUas Hbertate voluntatis suae. Etenim nec Angelorum naturam docet Theologia, vt faciunt Metaphysici; nec animantium aut rerum elementarium , vt Physici; nec tijv tl d^paiqeasmg ^ vt mathematici: sed naturam conditionemque tradunt singulorum quae ad hanc discipHnam pertinent; pro vt ad Deum referuntur, suaque afifectione ad ipsum ordinantur solum. De operibus quoque, iudicium idem: Etenim opera Dei in rebus creatis omnibus, praelucente Theologiae diuinae face, ita obseruantur; vt non ea simpHciter in rationem veniant atque vniuerse, quae praestat in eis Deus; sed tantummodo ea quae secundum hanc ordinationem quam modo expressimus, aut Deus agit in ihis, aut iUae agunt secundiim Deum. Agit autem Deus Hberrime Hberrima voluntate sua , aut vniuerse, ciim ordinarie secundum naturam, tuni extra ordinem secundiim prouidentiam ipsius: aut communiter, secundiim vocationem communem salutaris gratiae ornnibus expositae; aut denique singulariter , secundiim vocationem singularem salutaris gratiae electis ipsius inditae per spiritum sanctificationis ad vitam aeternam. E diuerso autem iUae agunt ministranles ordinationi Dei, aut vniuerse, naturae vniuersaHs instinctu, & communi lege obsequentes naturae & prouidentiae iHius; aut communiter respicientes ad communem iHam vocationem omnibus expositam communi modo: aut denique singulariter multipHcem & admirabilem sapientiam eius ad salutem ipsarum efficacissimam omni honore & obsequio, vt par est, prosequentes. Sed quia omnis laus virtutis in actione consistit, vt aiebat TuUius; ea autem demum vera laus est, quae non ab hominibus iudicio falsis, studioque instabiHbus; sed a Deo ipso proficiscitur: Propterea euidentissimus materiae locus, in quo Theologia Sacra solet insistere, is est, quem Paulus aHquoties t6 dtxaimfia toS ^eoG appeUauit J^om. i. 32. Nam ius certum est naturac a Deo irnpositum, & ius certum gratiae; quod ius ciim principiis naturae hic, tiim vero superne principiis gratiae a
Dei
,
Deo
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's